HISTORIA LIBRI II MACHABEORUM

CAPUT XVIII: De nece Antipatri vindicata per Herodem

Erat eo tempore cum Hircano quidam de amicis suis, nomine Malicus, aspirans ad sacerdotium. Cumque decrevisset Hircanum veneno appetere, statuit prius appetere Antipatrum, immemor beneficiorum ipsius. Suscepto itaque veneno, per ministrum mortuus est Antipater. Malicus vero cum de morte ejus suspectus haberetur, coram Herode in multis se excusabat. Conquaestus autem Herodes per epistolam de patris morte apud Cassium rescriptum ipsius accepit, ut dolum dolo vindicaret. Scripsit etiam Cassius chiliarchis, ut in ista causa Herodi opem ferrent. Vocavit itaque Herodes Hircanum et Malicum ad coenam: qui, dum irent, circumseptum Malicum chiliarchae interfecerunt. Hircanus autem stupore dissolutus concidit, vixque recepta anima, Herodem percontabatur quis Malicum occidisset. Cumque unus respondisset, Cassii praeceptum, ait: Me et patriam Cassius servavit incolumem, amborum insidiatore perempto. Non multo post cum aegrotaret Herodes Damasci, Phenix, Malici frater, in ultionem fratris movit arma contra Phasaelum, fultus Hircani auxilio. Cumque convaluisset, Herodes Hircanum aggredi attentabat; sed propter affinitatem redierunt in concordiam.